et factum est verbum Domini ad me dicens
non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in
loco isto
quia haec dicit Dominus super filios et filias qui
generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt
eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra
hac
mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non
sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et
gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam
volatilibus caeli et bestiis terrae
haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque
vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem
meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes
et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur
neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro
eis
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum
super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum
super patre suo et matre
et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et
comedas et bibas
quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego
auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris
vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et
dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum
grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum
quod peccavimus Domino Deo nostro
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait
Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et
adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non
custodierunt
sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce
enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me
non audiat
et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et
patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui
non dabunt vobis requiem
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur
ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra
aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam
eos in terram suam quam dedi patribus eorum
ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et
piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et
venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis
petrarum
quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae
a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum
et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die
tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent
vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non
profuit
numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis
manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus